monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 39
Qui percussit illum et mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus sit super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego inferfeci christum Domini . Hoc tale est: Ille victoriosus qui incomprehensibilis est omni creaturae, dicit ad puerilem ignorantiam, quae est in homine, ad illam scilicet pueritiam quae sibi ipsi facit exaltationem, hoc volens scire quod sciendum non est, in qua stultitia invadit Deum quasi per temeritatem annuntians ei: scio te bene, Domine. Ita quod ipse respondet illi, sic. Unde es tu qui habens initium vis scire totum quod caret initio?